monumenta.ch > Isidorus > B > 50 > sectio 24 > sluMscr.Dresd.App.1092.247 > Q > sluMscr.Dresd.A.145.b.65 > sectio 19 > sluMscr.Dresd.App.1092.243 > bculMs.403.83r > sectio 22 > sectio > cb125.133v > bavPal.lat.1669.90 > E
Isidorus, Differentiae, 1, De littera D <<<     >>> De littera F

De littera E SHOW APPARATUS

178 Inter Externum et hesternum. Hesternum dicimus pridianum, externum autem extraneum, hoc est, alienum.
179 Inter Eloquentem et loquacem. Sinceritas facundiae eloquentum est, effusa et incondita temeritas, loquacium. Unde est Sallustius: Loquax magis quam facundus. Et Cicero: Hunc loquacem esse habitum, nunquam dissertum.
180 Inter Expertem et expertum. Si enim expertum rerum dixerimus, significamus peritum, si expertem, ignarum.
181 Inter Exercitatum et exercitum. Exercitus, laboribus fatigatus, exercitatus, vel arte, vel studio peritus.
182 Inter Exosum et odiosum. Exosus dicitur qui aliquem odit, odiosus, qui oditur.
183 Inter Ebrietatem et ebriositatem. Quod ebrietas aliquando est, ebriositas frequens temulentia vini est. De qua Apostolus ait : Neque ebriosi regnum Dei possidebunt. Pulchre autem quidam non ignobilis orator, cum ebrium e somno describeret excitatum, ait: Neque dormire excitatus, nec vigilare ebrius poterat. Qua sententia expressit quodammodo nec mortuum eum fuisse, nec vivum.
184 Inter Eventum et eventa. Eventus ipsa res est, Eventa autem dicuntur quae ab eventu veniunt.
185 Inter Egestatem et paupertatem. Quod egestas peior est quam paupertas, paupertas enim potest esse honesta, nam egestas semper turpis est.
186 Inter Experientiam et scientiam. Experientia in malo dici potest, ut poenas expertus, scientia autem in bono tantum.
187 Inter Emittit et admittit. Emittimus alios a nobis, admittimus alios ad nos. Sic quidam virgini cuidam ait: Murum sexui tuo exstrue, qui nec tuos emittat oculos, nec admittat alienos.
188 Inter Existimare et arbitrari. Existimare apud animum nostrum est, arbitrari iudicium animi proferre.
189 Inter Emere et redimere. Id differt quia qui emit alienum emit, qui autem redimit, id emit proprie quod suum fuit, et suum esse desiit.
190 Inter Exspectare et spectare. Exspectatur venturus, spectatur qui videtur, vel approbatur.
191 Inter Efferunt et eferunt. Efferunt qui exportant, per duo ff. Eferunt autem, qui laudandum extollunt, per unum f. Cicero: Nimium fortasse haec illi eferunt.
192 Inter Exsequimur, persequimur et prosequimur. Exsequimur mortem, in qua vindicta est, persequimur fugientem, prosequimur, cum fungimur officio.
193 Inter Extemplo et illico. Extemplo, repente, vel statim, vel subito, illico, mox vel continuo.
194 Inter Exstinctum et restinctum. Exstinctum dicimus lumen, ut Cicero: Lumina civitatis exstincta sunt, restinctum vero incendium, ut idem Cicero: Subiectos prope iam ignes, circumdatosque restinximus.
195 Inter Equitem, equestrem et sequestrem. Sequestris dicitur, qui certantibus medius intervenit, per quem utraque pars aequam fidem sequatur. Eques autem est qui equo sedet in armis. Equestris vero locus, vel ordo, ut si dicas: Ille homo equestris est. Item: Militat ille in equestri ordine.
196 Inter Exanimem et exanimatum. Exanimis est mortuus, exanimatus vero timens. Ut est illud: Exanimata sequens impingeret agmina muris.
197 Inter Eu et heus. Eu interiectio dolentis est, heus adverbium vocantis.
198 Inter Ensem et gladium, Ensis est ferrum tantum, gladius vero totus. Mucro autem non tantum gladii, sed et cuiuscunque teli acumen est. Item gladium generaliter dicimus, ensem in praelio, mucronem in opere.
199 Inter Exuvias et spolia. Exuviae ducum sunt, spolia privatorum.
200 Inter eum qui in insulam relegatur, et eum qui deportatur, magna differentia est: primo, quod relegatum bona sequuntur, nisi fuerint sententia adempta, deportatum non sequuntur, nisi palam ei fuerint concessa. Ita fit, ut relegato, mentionem bonorum in sententia haberi, non prosit, deportato noceat. Item distant et in loci qualitate. Quod cum relegato quidem humanius transigitur, deportatis vero solent insulae assignari quae sunt asperrimae, quaeque sunt paulo minus summo supplicio comparandae.
201 Inter Eremum et desertum. Eremus est in via solitudo, ubi nunquam habitatum est, desertum ubi aliquando habitatum et derelictum est.
202 Inter Exsecrationem et iurationem. Exsecratio, ut puta: Si malum non patior; Iuratio: Si bonum mihi evenit.
203 Inter Expertum, et experrectum. Expertum, aliquid agnitum, experrectum a somno.
204 Inter En et em. En, cum ostendis, em, cum increpas.
205 Inter Ebrium et ebriosum. Ebrius ad tempus multum bibit, ebriosus semper multum bibit.
206 Inter Aequum et equum. Equus, quod est animal, per e et u. sola scribendum. Quod vero pro iusto scribitur per ae diphthongon geminata u u est scribendum.



Isidorus, Differentiae, 1, De littera D <<<     >>> De littera F
monumenta.ch > Isidorus > B > 50 > sectio 24 > sluMscr.Dresd.App.1092.247 > Q > sluMscr.Dresd.A.145.b.65 > sectio 19 > sluMscr.Dresd.App.1092.243 > bculMs.403.83r > sectio 22 > sectio > cb125.133v > bavPal.lat.1669.90 > E